monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 171, 1
Herba in qua walt bere nascuntur, quae etiam heydel bere vocantur, scilicet quae nigrae sunt, maximum frigus in se habet, scilicet cum frigus aliquantum calori iam cedit, ita quod iam ex terra et ex lapidibus humor frigoris magis laedit quam prosit. Ad medicamenta non valet, fructus vero comedentem laedit, ita quod gicht in eo excitat.